Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed homo uersutus ceteris philosophis scientiam uoluit eripere, ut eam domi absconderet — nam sibi illam profecto non adimit qui aliquid adfirmat, ut ceteris adimat —: sed nihil agit; apparet enim ac furem suum prodit.
quanto faceret sapientius ac uerius, si exceptione facta diceret causas rationesque dumtaxat rerum caelestium seu naturalium quia sunt abditae nec sciri posse, quia nullus doceat, nec quaeri oportere, quia inueniri quaerendo non possint.