Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

huic simile est illut quod in scholis proponi solet in asystati generis exemplum, somniasse quendam ne somniis crederet. si enim crediderit, tum sequetur ut non sit credendum, si autem non crediderit, tum sequetur ut credendum sit.

ita si nihil sciri potest, necesse est id ipsum sciri, quod nihil sciatur, si autem scitur non posse sciri, falsum est ergo quod dicitur nihil sciri posse. sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans seque dissoluens.