Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ergo si neque sciri quicquam potest, ut Socrates docuit, neque opinari oportet, ut Zenon, tota philosophia sublata est. quid quod non tantum ab his duobus euertitur qui philosophiae principes fuerunt, sed ab omnibus, ut iam uideatur iam pridem suis armis esse confecta?
in multas sectas philosophia diuisa est et omnes uaria sentiunt. in qua ponimus ueritatem? in omnibus certe non potest.
designemus quamlibet: nempe in ceteris omnibus sapientia non erit. transeamus ad singulas: eodem modo quidquid uni dabimus, ceteris auferemus. una quaeque enim secta omnes alias. euertit, ut se suaque confirmet, nec ulli alteri sapere concedit, ne se desipere fateatur: sed sicut alias tollit, sic ipsa quoque ab aliis omnibus tollitur.
nihilominus enim philosophi sunt qui eam stultitiae accusant. quamcumque laudauerisu eramque dixeris, a philosophis uituperatur ut falsa.
credemusne igitur uni se suamque doctrinam laudanti an multis unius alterius ignorantiam culpantibus?
rectius sit necesse est quod plurimi sentiunt quam quod unus. nemo enim de se potest recte iudicare: quod nobilis poeta testatur: [*](EPITOME 1-5] c. 26, 5s. 6 philosophiae principes] c. 26, 1. 7-15] c. 27. 1. 4. ) [*](BRP(-14)R(a 14)HPVj 1 zenon H, zeno cett. 2 sapientiaPI, corr.P3 temeraril1 HV 3 ac] ac et sic B neque nesciri H 4 zenon B, zeno cett. 5 tanta B 6 post sed s. I. et H 7 ut iam] ut iam ut B, ut P *uideatur (a ? er.) B iam om. B, recte ? ut eam uideamus iam pridem suis armis esse confectam Volkmannus, obseru. misc. 1872 pag. 13 8 omnia B 9 ponemus (e ex i) P3 in] et P1, corr. P3 10 in] et P1, corr. P3 11 singula Si H dauimus B 12 omnis RVl al(i)as B, alias ex alio pI\' 14 in sed sicut desinit Bp (rol. 59b), ab alias denuo incipit R (fol. 60a); de eis quae in fol. 59 b subscripsit is qui codicem suppleuerat recentiorem partem Rp significatam inserens, cf. Prolegomena alio pac, corr. m. 1 ? 16 eam (e in ras. ex eti ? m. 2) V stultiae B 17 credamusne H, credamne P 18 laudant H an] ac B, in H 20 enim eicit Volkmannus, obseru. misc. 1872 pag. 13 recte potest (corr. m. 2) V 21 ii(id)icare B nobis BVl, ras. et s. I. corr. V2 nobilis poeta testatur] nobiles poetae statuerunt H )
- itan conparatam esse hominum naturam omnium,
- aliena ut melius uideant et diiudicent
- quam sua.
cum igitur omnia incerta sint, aut omnibus credendum est aut nemini. si nemini, sapientes ergo non sunt, quia singuli sapientes esse se putant, si omnibus, aeque non sunt sapientes, quia singuli ab omnibus negantur esse sapientes.
pereunt igitur uniuersi hoc modo et tamquam Sparti illi poetarum sic inuicem iugulant, ut nemo ex omnibus restet: quod eo fit, quia gladium habent, scutum non habent.