Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si ergo singulae sectae multarum sectarum iudicio stultitiae conuincuntur, omnes igitur uanae atque inanes reperiuntur: ita se ipsa philosophia consumit et conficit.
quod cum intellegeret Arcesilas Academiae conditor, reprehensiones inter se omnium collegit confessionemque ignorantiae clarorum philosophorum armauitque se aduersus omnes: ita constituit nouam non philosophandi philosophiam.
eo igitur auctore duo philosophiae genera esse coeperunt, unum illut uetus, quod scientiam sibi uindicat, alterum nouum repugnans, quod eam detrahit. in his duobus generibus uideo discidium et quasi ciuile bellum:
sapientiam, quae distrahi non potest, in qua parte ponemus? si natura rerum sciri [*](EPITOME 7-13] c. 27, 1. 4. 13—187, 9] c. 27, 2 s. ) [*](AUCTORES 1 ss.] Terent. Heaut. III 1, 94 ss. ) [*](BBHPVJ 1 itan V cum Terent. codd. BDP, ita BRP cum Terent. codd. ACEF, itane H cum Teretú. cod. G conparata B 2 alienam H, aliena in ras. P et diiudicant bis VI, alterum del. et in priore a 8. I. in e corr. V1 3 suam BH 5 non1 P3 singuli* (s er.) B 6 sapientes] diuersa adfirmantes sapientes B, sapientes (alt. e ex i m. 2) R se esse H putent Bx, corr. B1 omnes (es ex ibus) B2 non om. V 8 uniuersii V2 iamquam V1 Sparti Parrhasius, spar- 1 se tiatae C; cf. VI10,19 sic rsel P3, sicjcorr. m. 2) V 9 iugulantur B 11 stultae P igitur om. P 12 ita se] ita esse B ipsa H, ipsam cett. e filosofiam B filosophiaconsumit (c s. I. m. 3) sic P 13 quod] ut H arcesilas R, archesilas B, archisilas H, archesilas PV; insequ. quoque locis arcesilas R, arches- uel archis- uel arcis- cett. academi*ae (c er.) B te 14 colligit V1 15 clarorum] c(la)rorum (te m. 3) sic B confilosophorum (exp. m. 3) P 17 eiOj V3 aucto(reduop)hil(o)sopbiae B esse cftperunt V 20 detrahi (e ex is B2) BP 21 ponimus H )
si autem ut docui nulla in honiine potest esse interna et propria scientia ob fragilitatem condicionis humanae, Arcesilae manus uincit. sed ne ipse quidem stabit, quia non potest omnino nihil sciri.
Sunt enim multa quae scire nos natura ipsa et usus frequens et uitae necessitas cogit. itaque pereundum est, nisi scias quae ad uitam sint utilia, ut adpetas, quae periculosa, ut fugias et uites.
praeterea multa sunt quae usus inuenit. nam solis ac lunae uarii cursus et meatus siderum et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis herbarumque uires, et ab agricolis natura terrarum nec non imbrium futurorum ac tempestatum signa collecta sunt: nulla denique ars est quae non scientia constet.
debuit ergo Arcesilas, si quid saperet, distinguere quae sciri possent quaeue nesciri. sed si id fecisset, ipse se in populum redegisset.