Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
recte ergo Socrates et eum secuti Academici scientiam sustulerunt, quae non disputantis est, sed diuinantis.
superest ut opinatio in philosophia sola sit: nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. id enim opinatur quisque quod nescit. illi autem qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse ut disputant. nesciunt igitur ueritatem, quoniam scientia certi est, opinatio incerti.
redeamus ad superius illud exemplum. age, opinemur de statu et qualitate urbis illius quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. ueri simile est in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, uiis pluribus, magnificis ornatisque delubris.
describamus si placet mores habitumque ciuium. sed cum haec dixerimus, alius contraria disputabit et cum hic [*](EPITOME 11 s.] c. 26, 1 s. 14 s.] c. 26, 6 id — ignorat. ) [*](AUCTORES 14 s.] cf. Cic. Tusc. IV 11, 26 haec autem — nesciat. ) [*](EXPILATORES 17 s. quoniam — incerti] cf. Isidor. orig. II 24, 2. ) [*](B(G)RpHPV] 1 inmobile (n ex m) B3, immortale V 3 disputaro o in ras. ex ndo) B2 4 uelle om. B si disserere] sidus serere V \'• remotissime G 6 numquam P cuius P 7 ea re] aere G reni I erp. m. 2) V 8 uiwdicemus P3 non om. P1 (s. I. P3) V 9 auteamus pI, corr. P3 qua II possumus IiV\\ u ras. in i corr. V2 in possimus qua (sed - mintts cert.) desinit codicis G pag. 44 (107) quanto magis om. P 10 qui] qua P1, corr. P3 putant se Hl 11 dementesquae B 12 achademici (h s. I. H2) RH, sic saepius 13 pilosophia B 15 ribus B 18 ad] in P illil. I B 19 quae] que a (a in ras. m.2?) V omnibus rebus P 20 ignorata V lapidosis H meuibus R, moeniis H, moen*is (e er.) V 21 uiis] suis H uiis pluribus magnificis om. P subornatisque R 22 habitum P rSled ex id B, et II 23 disputauit B VI et] et qui R haec B quo*que (d er.) H )