Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid ergo ex omnibus erit uerius? fortasse nihil. \'at omnia dicta sunt quae in rerum naturam cadunt, ut necesse sit aliquid eorum esse uerum.\' at nescietur quis uerum dixerit.
potest fieri ut omnes ex parte aliqua errauerint, ex parte adtigerint ueritatem. stulti ergo simus, si hoc disputatione quaeramus: potest enim superuenire aliquis qui opiniones nostras derideat nosque pro insanis habeat, qui uelimus id quod nesciamus quale sit opinari.
uerum non opus est longe posita conquirere, unde nemo fortasse ueniat qui nos redarguat.
age opinemur quid nunc in foro geratur, quid in curia. longum est id quoque. dicamus interposito uno pariete quid fiat: nemo id potest scire nisi qui audierit aut uiderit. nullus igitur audet id dicere, quia statim non uerbis, sed re ipsa praesenti refutabitur.