Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

huius itaque peruersae potestatis cum uim sentirent uirtuti repugnantem, nomen ignorarent, fortunae sibi uocabulum inane finxerunt: quod quam longe a sapientia sit remotum, declarat Iuuenalis his uersibus: [*]( 4 in secundo libro] c. 8, 4 s. ) [*](AUCTORES 13-18] cf. Senec. de prouid. 2, 4 (marcet - uirtus). 7 (fortunam]; 4, 16 (uexatione). ) [*](EXPILATORES 13s.] cf. Lucifer. Calar., moriend. esse p. dei filio c. 2 (pag. 287, 26 ss.): hinc est quod malis tuis quatientibus — roboremur. ) [*](B(G)JiSIIPV] 2 prauum] patruum S nobis H 3 quam] qm in ras. ex qua 82 causa H 5 stultitia — circumfundit om. H obruat V a [Ten] (ebris) incipit codicis G pag. 69 (45), cuius in uerss. 1-4 nonnulla legebantur 6 notitiam peruenire R 7 in om. H post uno s. I. • s • do m. recent. S 8 dominum P nesciunt V rdolisl Ps astutia1 P9, aestu V adgreditur om. H ut] **ut (et er.) B, ut aut H, et V 9 aut] ac B edd. inretiat om. P ut] aut HP blanditibus H depratos Bl, corr. B1 10 inpellat P1* proficerit H ui om. H ui et om. V 11 decedere B I, defi\'ce**re B3, deiecere V in om. SH 13 ad] et 8 14 non] non tom R 15 patientia] sapientia V 16 si] nisi P aduersarios V desit] detur P itaque] denique S 17 sentirerntl 82 repugnarent P 18 nomenrqjl S1; nomenque edd. nomen ignorarent om. P ignowrent B post ignorarent s. I. • s - ptl (i. e. scilicet philosopbi) S fixerunt RV™ 19 W ps 20 in his R uerrsilbus B, uerwbus ex uerbis 82 )

271
  1. nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
  2. nos facimus, fortuna, deam caeloque locamus.

stultitia igitur et error et caecitas pt, ut Cicero ait, ignoratio rerum atque causarum naturae ac fortunae nomina induxit.

sed ut aduersarium suum nesciunt, sic ne uirtutem quidem sciunt, cuius scientia ab aduersarii notione descendit. quae si coniuncta est cum sapientia uel, ut ipsi dicunt, eadem ipsa sapientia est, ignorent necesse est in quibus rebus sita sit.

nemo enim potest ueris armis instrui, si hostem contra quem fuerit armandus ignorat, nec aduersarium uincere qui in dimicando non hostem uerum, sed umbram petit. prosternetur enim qui alio intentus uenientem uitalibus suis ictum nec praeuiderit ante nec cauerit.

Docui, quantum mea mediocritas tulit, longe deuium philosophos iter a ueritate tenuisse, sentio tamen quam multa praeterierim, quia non erat mihi propria contra philosophos disputatio.