Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque illae omnes orationes quibus iniquitatem fortunae lacerant suasque uirtutes contra fortunam superbissime iactant, nihil sunt aliut quam deliramenta inconsideratae leuitatis.
quare non inuideant nobis, quibus aperuit ueritatem [*](AUCTORES 4] Aen. VIII 334. 5] Sallust. Cat. 8, 1. 13] ibid. ) [*](B(G)RSIIPV} 1 tribuit II 2 fingunt] piugitur fingunt R 3 rerum om. P cui] cuius S, ad cuius H 4 opinionem H et] adest et P uirgilius SV adsensit RV, om. P 5 storrlicus B3, stoi II Gi in hoc de- eiu sinit codicis G pag. 67 (43), sequitur pag. 68 (44) incipiens ab [A](i)[t] (om. qui), cuius in uerss. 1-25 pauca legebantur 6 qui P diis ceteris SH locis ex locu P 7 aut rcurl sola R2 8 immo Bl, immittat sic cotr. B* profert S, prolerat 11, proferent yt 9 cur om. G 10 iis R, his BGSHV, *iis (b er.) P religio sola colatur II cur* (a er.) S, cum V fit (uix sit) S malis] in malis H malis — bonis] malis rebus bonis iniquior (om. autem) P 11 illam om. 11 12 generis H hominem V1 13 multam BI, malam corr. B3 14 libidinem P1, m del. P3 15 philosophi H, filosofis V oportuit] fuit H timere Bx, corr. B3 16 innocentem his pac, pr. del. m. al.? etiamrsil P3 17 iis R, *iis (h er.) P, his rell. potest] tamen R 18 iniquitates B 19 suarSlque S2?, se suasque P superbissima P 20 qm (i. e. quoniam) in ras. V ex qua 82 deliramentą (alt. a ex e m. 3) P, deliramen V 21 uideat (v i. e. ur Mt. 2 ?) S, inuideat H, indeant V )
hic ergo insidiatur uniuersis: sed eos qui deum nesciunt errore inpedit, stultitia obruit, tenebris circumfundit, ne quis possit ad diuini nominis peruenire notitiam, in quo uno et sapientia continetur et uita perpetua;
eos autem qui deum sciunt dolis et astu adgreditur, ut cupiditate aut libidine inretiat, ut peccatis blandientibus deprauatos inpellat ad mortem, uel si dolo nihil profecerit, ui et uiolentia deicere conatur.
idcirco enim in primordiis transgressionis non statim ad poenam detrusus a deo est, ut hominem malitia sua exerceat ad uirtutem: quae nisi agitetur, nisi uexatione adsidua roboretur, non potest esse perfecta, siquidem uirtus est perferendorum malorum fortis atque inuicta patientia. ex quo fit ut uirtus nulla sit, si aduersarius desit.