Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Epicurus multo fortius sapiens inquit semper beatus est et uel inclusus in Phalaridis tauro hanc uocem emittet: suaue est et nihil curo. quis eum non inriserit, maxime quod homo uoluptarius personam sibi uiri fortis inposuit et quidem supra modum? non enim fieri potest ut quisquam cruciatus corporis pro uoluptatibus ducat, cum satis sit ad officium uirtutis inplendum perferre ac sustinere.
quid dicitis Stoici? quid tu Epicure? beatus est sapiens, etiam cum torquetur. si propter gloriam patientiae, non fruetur: in tormentis enim fortasse morietur; si propter memoriam, aut non sentiet, si occidunt animae, aut si sentiet, nihil ex ea consequetur.
quis ergo alius in uirtute fructus est? quae beatitudo uitae? aequo aiunt animo moriatur. bonum mihi adfertis unius horae aut fortasse momenti, propter quod non expediat in tota uita miseriis et laboribus confici.
quantum autem temporis mors occupat? quae cum uenit, utrum aequo an iniquo animo subieris, iam nihil refert. ita fit ut nihil aliut ex uirtute captetur nisi gloria.
sed haec aut superuacua et breuis est aut prauis hominum iudiciis non sequetur. nullus igitur ex uirtute fructus est, ubi uirtus mortalis est et caduca.
ita qui haec locuti sunt, umbram quandam uirtutis [*](AUCTORES 1-3] cf. Cic. Tusc. II 7, 17; V 10, 31; 26, 75 al. 1-5 (Epicurus)] cf. ad frg. 601 (pag. 339, 8). 4 uoluptarius] Cic. Tusc. II 7, 18; V 31, 88. 5-8] cf. ibid. II 7, 18. 8 s.] cf. ibid. V 26, 73 s. ) [*](B(G)RSHPVJ 1 inquit om. V 2 uelut HP taurum H hanc (n in ras. ex e ? m. 2) B 3 emittet V, \'Cmittet B\', mittet BlRSH, mittit P et om. B 4 inriserit edd., inrisit C sibi uiri fortis] uiri sibi uirtutis V, unde uerae sibi uirtutis coni. Schoellius 8 est] et V 9 etiam om. B torqueatur PV 10 fr╵a╵u╵d╵etur B\', fruatur R hinc fere incepit codicis G pag. 63 (172), cuius in uerss. 18. 19 perpaucae litterae agnoscebantur si om. V 11 sic (ante occidunt) H sentiewt B2 12 consequentur (exp. m. 3) P quae] quo V 13 uitae om. P aequo aiunt animo H, quo aiunt animo BSV, quo ut aiunt animo R, ut aequo animo P an morietur ? Thilo 14 affectis V 15 eipedvat P3 in totam uitam P 16 tempori**s (bu er.) B ueniat H 17 an iniquo om. B subieris] eam su*bieris fu ? er.) P iam om. V 18 aut om. B\' (s. I. B3) S superuacua et] superbia S, superba H 19 est] et B 20 ex] rex V ubi (u ex ti ? m. 3) B est mortalis P 21 ita qui] itaque H; itaque qui edd. umbram] ut umbram V quadam H )
haec causa est cur praeceptis eorum nullus obtemperet, quoniam aut ad uitia erudiunt, si uoluptatem defendunt, aut si uirtutem adserunt, neque peccato poenam minantur nisi solius turpitudinis neque uirtuti ullum praemium pollicentur nisi solius honestatis et laudis, cum dicant non propter aliut, sed propter se ipsam expetendam esse uirtutem.
beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur pro fide, pro iustitia, pro deo, illa patientia doloris beatissimum faciet.