Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

est enim deus qui solus potest honorare uirtutem, cuius merces inmortalitas sola est. quam qui non adpetunt nec religionem tenent, cui aeterna subiacet uita, profecto neque uirtutis uim sciunt, cuius praemium ignorant, neque in caelum spectant, quod ipsi facere se putant, cum res non uestigabiles quaerunt, quia ratio in caelum spectandi nulla est alia nisi aut religionem suscipere aut animam suam inmortalem esse credere.

quisquis enim aut deum colendum esse intellegit aut inmortalitatis spem propositam sibi habet, mens eius in caelo est et licet id non aspiciat oculis, animi tamen lumine aspicit.

qui autem religionem non suscipiunt, terreni sunt, quia religio de caelo est, et qui animam putant cum corpore interire, aeque in terram spectant, quia ultra corpus, quod est terra, nihil amplius uident quod sit inmortale.

nihil igitur prodest ita fictum esse hominem, ut [*](AUCTORES 3] Lucr. I 64. ) [*](B(G)RSHPV] 1 pro uidebat S 3 sese a] se P leaeliregib.j (c*e****[n]ib m. 1) B3 religionibus RH ostendebat codd. Lucr. 5 ad om. V uitam H uoluptatem (p ex n m.2) V defendant Bx, corr. B3 8 hinc fere incepit codicis G pag. 64 (171), in qua nihil agmscebatur 9 expetenda H est orn. B igitur est SH 13 quam] qua H aeternitas V 14 proferCto B2, profectione, om. neque V 15 ignorawt B2 expectant H T 16 aes (a del.) B non uestigabiles RV, non inuestigabiles BS, rnOnl (add. tn. 2) inuestigabiles H, \'uestigabiles (in tn. 3) P; cf. Roensehium, Itala u. Vulgata pag.112 in caelum om. P 17 alie pI, corr. P3 18 inmortale H enim bis R 20 id] inde H 21 lumen H 22 non in mg. P de] in P \'et\' P quia V 23 ae*qu*e (e*quae 111. 1) B3 expectant H 24 quia] qui V quodj qua V 25 prodeest B, prode. e H )

264
recto corpore spectet in caelum, nisi erecta mente deum cernat et cogitatio eius in spe uitae perpetuae tota uersetur.

Quapropter nihil est aliut in uita quo ratio, quo condicio nostra nitatur, nisi dei qui nos genuit agnitio et religiosus ac pius cultus: unde quoniam philosophi aberrauerunt, sapientes utique non fuerunt.

quaesiuerunt illi quidem sapientiam, sed quia non rite quaerebant, prolapsi sunt longius et in nobis errores inciderunt, ut etiam communem sapientiam non tenerent.

non enim tantum religionem adserere noluerunt, uerum etiam sustulerunt, dum specie falsae uirtutis inducti conantur animos omni metu liberare. quae religionis euersio naturae nomen inuenit.

illi enim cum aut ignorarent a quo esset mundus effectus aut persuadere uellent nihil esse diuina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent omnia sua sponte esse nata: quo uerbo plane inprudentiam suam confitentur. natura enim, remota prouidentia et potestate diuina, prorsus nihil est.