Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum enim natura hominis inbecillior sit quam ceterorum animalium, quae uel ad perferendam uim temporum uel ad incursiones a suis corporibus arcendas naturalibus munimentis prouidentia caelestis armauit, homini autem quia nihil istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis adfectum qui plane uocatur humanitas, qua nosmet inuicem tueremur.

nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere uidemus animantes quarum natura soliuaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum uel cura uel ratio, sic ne uita quidem satis tuta, cum et ceteris animalibus exposita esset inbecillitas hominum et ipsi inter semet ipsos beluarum more saeuirent. non minor in aliis dementia.

quid enim dici [*](EPITOME 9-25] c. 33, 6-8. 25—254,2] c. 34,2 (Anaxagoras). ) [*](BJtSHPVJ 1 an] ac S inquit om. SH in om. S 2 inmergar B 3 illum BP 4 potes codd. recent., Heumannus, potest C 5 es* (t er.) P succurre H 6 supra tuditani add. I dementium R2 7 post sparge a. I. pecuniam R2 diripienda V potes et] potest V eit B2 8 bene om. P 9 paria] propria SH probet Heurnanflus 10 hominibus H 11 coercendum V 12 an (eum) adfectum ? quo* (d er.) P 14 \'uel\' B3 1 cur 15 ruim1 P3 incussiones (corr. m. 2) R, cursiones V 16 arcenda V munumentis V 17 ornauit II quia* (d er.) II accipit H 18 omnibus istis P a*fectum (d er.) P phane V 19 quia V; quo nolui nosmet] nosmet ipsos BR tuemur B ad conspectu B 20 aufferretur B uide I tur B, uideamus V 21 quorum V 22 condidarum sic V sta1 B* 23 et cum B et om. V 24 ipsi** B, si H semet P3, 25 alias B7 )

254
potest de illo qui nigram esse dixit niuem? quam consequens erat ut etiam picem albam esse diceret! hic est ille qui se idcirco natum esse dixit, ut caelum ac solem uideret, qui in terra nihil uidebat sole lucente.

Xenophanes dicentibus mathematicis orbem lunae duodeuiginti partibus maiorem esse quam terram stultissime credidit et quod huic leuitati fuit consentaneum, dixit intra concauum lunae sinum esse aliam terram et ibi aliut genus hominum simili modo uiuere, quo nos in hac terra uiuimus.