Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

habent igitur illi lnnatici homines alteram lunam, quae illis nocturnum lumen exhibeat sicut haec exhibet nobis, et fortasse noster hic orbis alterius inferioris terrae luna sit.

fuisse Seneca inter Stoicos ait qui deliberaret, utrumne soli quoque suos populos daret: inepte scilicet, qui dubitauerit. quid enim perderet, si dedisset? sed credo calor deterrebat, ne tantam multitudinem periculo committeret, ne si aestu nimio perissent, ipsius culpa euenisse tanta calamitas diceretur. S

Quid? illi qui esse contrarios uestigiis nostris antipodas putant num aliquid locuntur ? aut est quisquam tam ineptus qui credat esse homines quorum uestigia sint superiora quam capita? aut ibi quae aput nos iacent, inuersa pendere, fruges et arbores deorsum uersus crescere, pluuias et niues et grandines sursum uersus cadere in terram P et miratur aliquis [*](EPITOME 4-12] c. 34,1. c. 24] c. 34, 2. ) [*](AUCTORES § 12] Cic. Acad. II 26, 82 et 39, 123; cf. Dielsium, doxogr. graec. p. 121 adn. 1. 12] frg. 22. ) [*](EXPLLATORES c. 24] cf. Augustin. de ciu. dei XVI 9; Isidor. orig. IX 2, 133. ) [*]( ill. BRSHPVJ 6 laeuitati B 7 dixit contra cauum V 8 ibi] ibi esse H humanum P 10 exhibewt B3 rsicut haec exhibet1 Bs 12 lune P1, corr. P3 seneca* (m er.) B histoicos B, istoicos H deliberare V 13 quodque H inepte (i ex e m. 3) P 14 qui] quord1 ps perderet (t in ras. ex 2 uel 3 litt. m. 2) S diedisset Y 15 ne* (c er.) S, nec V 16 ne ex ni P3 ne si] nisi H perisset P culpae uenisse RY uenisse Bl (corr. B1) P 19 aliquod P1, corr. P3 loquntur B, loquuntur SPV 21 ubi RH 22 deorsus P et niues om. P grandines S, grandinem cett. 23 ruersus1 P3 caedere V )

255
hortos pensiles inter septem mira narrari, cum philosophi et . agros et urbes et maria et montes pensiles faciant? huius quoque erroris aperienda nobis origo est.

nam semper eodem modo falluntur. cum enim falsum aliquid in principio sumpserint ueri similitudine inducti, necesse est eos in ea quae consecuntur incurrere. sic incidunt in multa ridicula, quia necesse est falsa esse quae rebus falsis congruunt.