Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quo ergo illum communitas ista perduxit? matrimonia quoque inquit communia esse debebunt: scilicet ut ad eandem mulierem multi uiri tamquam canes confluant et is utique optineat 20 [*](EPITOME 6s. qui-repudiasset] cf. c.32,2 (physicos). 9-11] cf. c. 50, 5. 11-250, 4J c. 33, 1-4. ) [*](AUCTOBES c.21s.]cf.Addenda. ll]derep.416D. 18]ibid.457C. ) [*](EXPILATOBES § 1 s. 4-12; c. 22, 6-8] Saluian. de gub. dei VII 101-105. ) [*](c BBSHPVj 1 reciperatorem B, recuperatorem MSH, receptorem P, retiperatorem V*, supra ti add. I cu V2 uoti om. P dementis se Rl (demente esse Ri), esse demeutisse (ef. IV 27, 12) uidit Thilo, dementissime BHV, dementissimum SP edd. 2 hominum S 3 hoc sanus P iesj B3 cam VJ esse V 4 en] eum (exp. m.3) B se* (d er.) S hosmo (exp. m. 2) V 5 gratulatur (latur in ras. H2) SH, gratulet (corr. m. 2) V 6 socratis (i ex e) B2 8 dubito quin om. H 9 praeceptis — Platonem iustitiae om. P 10 aequitatem V 11 inquit] quid P\\ del. P3 priuaj tim R 12 quod] ut B, sed H 13 possidebunt B fervi B3, fieri RH 14 potest] non potest H uideatur P quodj quam JS1 15 sit] est H \'itfiustum V2 poterat BI, corr. B3 16 posset H 17 et] ut H contempnent BHP 18 quodque H 19 debtCntt 82 rad1 B2 eadem H 20 et] ex H his BarSH )

249
qui uiribus uicerit aut, si patientes sunt ut philosophi, expectent, ut uicibus tamquam lupanar obeant.

o miram Platonis aequitatem! ubi est igitur uirtus castitatis? ubi fides coniugalis? quae si tollas, omnis iustitia sublata est.

at idem dixit beatas ciuitates futuras fuisse, si aut philosophi regnarent aut reges philosopharentur. huic uero tam iusto, tam aequo uiro regnum dares, qui aliis abstulisset sua, aliis condonasset aliena, prostituisset pudicitiam feminarum, quae nullus umquam non modo rex, sed ne tyrannus quidem fecit? quam tamen intulit rationem turpissimi huius consilii?

sic inquit ciuitas concors erit et amoris mutui constricta uinculis, si omnes omnium fuerint et mariti et patres et uxores et liberi.

quae ista confusio generis humani est? quomodo seruari caritas potest, ubi nihil certum est quod ametur? quis aut uir mulierem aut mulier uirum diliget, nisi habitauerint semper una, nisi deuota mens et seruata inuicem fides indiuiduam fecerit caritatem? quae uirtus in illa promiscua uoluptate locum non habet.