Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi publicas illas religiones uoluit euertere, non inprobo, quin etiam laudabo, si ipse quod est melius inuenerit. uerum idem per canem et anserem deierabat. o hominem scurram, ut ait Zeno Epicureus, ineptum perditum desperatum, si cauillari uoluit religionem, dementem, si hoc serio fecit, ut animal turpissimum pro deo haberet!

quis iam superstitiones Aegyptiorum audeat reprehendere quas Athenis Socrates auctoritate sua confirmauit? illut uero nonne summae uanitatis, quod ante mortem familiares suos rogauit, ut Aesculapio gallum quem uouerat prosecarent?

timuit uidelicet ne aput [*](EPITOME 1 s.] c. 32, 4 religio - repudiauit. 10 s.] c. 32, 4. 16—18] c. 32, 4 s. ) [*](AUCTORES 10 s.] cf. Theophil. ad Autol. 118 A (cf. Tertull. Apolog. c. 14). 11 s. scurram — Zeuo] Cic. de nat. deor. I 34, 93 (cf. Miuuc. Fel. c. 38, 5). § 16 s.] cf. Tertull. Apolog. c. 46 (pag. 281 s.). ) [*](BRSHPVJ 1 nimirum] enim mirumi m. 1, e et pr. m del. tIł. 2, tert. i eras., P sentit B1, corr. B\' minimae P1, a del. P3 2 aperti F1 3 burnClmundum H1 4 quid F1 5 consisteret S sic (exp. Mt. 1 ?) P ab] sin° in ras. ex 2 uel 3 litt. B2, ad P1, corr. P2 6 delabiturP abiit HPar (alt. i er.) pessu* 8 7 relictum] et relictum H ab om. BRV defluit F necdum P, nondum F1 tantum F 8 constare H potuisse] fuisSe H 9 publicarsl H1 10 melius (e ex i m. 2 ?) P 11 carnem BarVl, r exputIX. FJ anseram vac deferebat R, deierebat S o om. P scurra muta id zenoni epicurus H scrurram V 12 iSieno B3 post perditum eras. ineptum perditum ut uid. B disperatum P 13 sic B 14 qudsj B3 15 socrates (e ex i m. 3) athenis P an Atheniensis ? 16 sua om. HIPV est uanitatis B 17 rogitauit F aewculapio V3 callum V 18 uocau**rat (it er.) V prosecarent B, prosecrarent R, II iu consecrarent S, secarent H, prosacrarent P1, proseorarent pa\'t procrarent (corr. m.l) V; prosecari Tertull. I. c.; cf. Epit. 32, 5; Inst. IV 27,5 rhadamantum B, radamanthum RP, rhadamanthum (r add. m. 2) S, radamaWthum F )

248
Rhadamanthum reciperatorem reus uoti fieret ab Asclepio. dementisse hominem putarem, si morbo adfectus perisset. cum uero sanus hoc fecerit, est ipse insanus qui eum putat fuisse sapientem. en cuius temporibus natum esse se homo sapiens gratuletur!