Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

(at) certe uictus nostri causa de caelo est. quodsi hoc sensit, non esse de rebus caelestibus disputandum, ne illorum quidem rationem poterat conprehendere quae sub pedibus habebat. quid ergo? num errauit in uerbis? ueri simile non est, [*](EPITOME 14 s.] c. 82, 3. ) [*](AUCTORES § 10] Minuc. Fel. c. 13,1. ) [*](BRSHPV] 1 indigni H, 1n\'genii P1 consequuntur SPV 2 quid si] quasi H enim om. V rtam! P3 3 inquirendo H, quaerendo (ae ex i m. 3) P inueniri V 5 uero Pac fortuitu P contigit P1 (corr. P3) V committunt om. H 6 discendit V 7 e] § S, ae Pac (a expuraac. PI\') V, de H opinibus R, opibus S quipropter (a m. 2) V 8 inquirant Heumannus ineptos (i ex e m. 3) P 9 socratis (i ex e) B* 10 haec om. S 11 quaesitionibus R uereor*** (que er.) B, uereorquae SPar (a er.) ne om. S solo] loco R 12 eius non] quae non S, quae H II reius (i. e. r et n expunx. m. 2) V digna RP 13 suorum] ceterorum Heumannus ex] et F1 hiis P 15 socratis (i ex e) B7 nihil in mg. P3 Cnos! Ps 17 data RP caelum] in caelum B 18 su*mus (m er.) R ipse Pl, corr. P3 pertiat V at addidi 19 uictus] O uita aic B 21 potuit P sub pedibus] superius P 22 quid (sic corr. m.2) V num] nunc H num erauit (corr. m. 2) P, numerauit V errauerit B )

247
sed nimirum id sensit quod locutus est, religioni minime seruiendum: quod si aperte diceret, nemo pateretur.

quis enim non sentiat hunc mundum tam mirabili ratione perfectum aliqua prouidentia gubernari, quandoquidem nihil est quod possit sine ullo moderatore consistere?

sic domus ab habitatore deserta dilabitur, nauis sine gubernatore abit pessum et corpus relictum ab anima diffluit, nedum putemus tantam istam molem aut construi sine artifice aut stare tamdiu sine rectore potuisse.