Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cur igitur illa non sentimus aut cernimus? quia nec colorem habent inquit nec calorem ullum nec odorem. saporis quoque et umoris expertia sunt et tam minuta, ut secari ac diuidi nequeant.

sic eum, quia falsum in principio susceperat, consequentium rerum necessitas ad deliramenta perduxit. ubi enim sunt aut unde ista corpuscula? cur nemo illa praeter unum Leucippum somniauit, a quo Democritus eruditus hereditatem stultitiae reliquit Epicuro?

quae si sunt corpuscula et quidem solida ut dicunt, sub oculos certe uenire possunt. si eadem est natura omnium, quomodo res uarias efficiunt? uario inquit ordine ac positione conueniunt sicut litterae: quae cum sint paucae, uarie tamen collocatae innumerabilia uerba conficiunt.

at litterae uarias formas habent. 20 ita inquit et haec ipsa primordia: nam sunt aspera, [*](EPITOME 3-233, 101 c. 31, 3-5. ) [*](AUCTORES 1] cf. ibid. V 156-194. 4] cf. ibid. lib. I et II passim, maxime II 1048-1066; V 187-194. 416-431. § 2\'J-27] frg.287 Epicuri. 8] cf. Lucr. II 737 ss. 842-864; I 528 ss. 599 ss. 17] cf. ibid. II 478 ss. 660 ss. 688—699. 21] cf. ibid. U 333 ss. 381-477. ) [*](BRSHPY(-17)] 1 orriuntur P1, alt. r del. P3, oriantur V1 iuquiunt SH animantium] semper animantium V 4 gerentur S, ∗geruntur (e er.) V 5 srelmina V7 6 uolantia S conglobati sunt uersa VI, part. in ras. corr. V2 8 calorem H inquit onl. H 9 colorem H quoq. ac I tumoris (ac add. m.2) V 10 expertrila B tam»* t fqua er.) B minuta] minuta inquid H 11 priucio H 12 deliramenta (pr. e ex i et i ex a m. 3) P, delirementa yac 13 unde] unde sint B ╵cur╵ V 14 leucippum in ras. B3, de scriptura m. primae leop ⋯ u agnoscUttr, leucirplpum P3 15 et quidem] equidem Bl (s. 1. corr. B3) SH 17 post omnium statim ad inquit malorum § 33 transilit cod. V 18 copositione S sic S 19 paucae fo add. m. 3) P uarie edd., uariae C, nisi quod aU. a eras. B, del. P3 20 literae (alt. e add. tll. 3) P )

233
sunt hamata, sunt leuia. secari ergo ac diuidi possunt, si aliquid inest illis quod emineat. si autem leuia sunt et hamis indigent, cohaerere non possunt. hamata igitur esse oportet, ut possint inuicem concatenari.

cum uero tam minuta esse dicantur, ut nulla ferri acie dissici ualeant, quomodo hamos aut angulos habent? quos, quia extant, necesse est posse diuelli.