Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si enim prouidentia nulla est, quomodo tam ordinate, tam disposite mundus effectus est? nulla inquit dispositio est: multa enim facta sunt aliter quam fieri debuerunt. et inuenit homo diuinus quae reprehenderet.

quae singula si uacaret refellere, facile ostenderem nec sapientem hunc fuisse nec sanum. item si nulla prouidentia est, quomodo animalium corpora tam prouidenter ordinata sunt, ut singula quaeque membra mirabili ratione disposita sua officia conseruent?

nihil inquit in procreandis animalibus prouidentiae ratio molita est. nam neque oculi ad uidendum facti sunt neque aures ad audiendum neque lingua ad loquendum neque pedes ad ambulandum, quoniam prius haec nata sunt quam esset uidere audire loqui ambulare. itaque non haec ad usum nata sunt, sed usus ex illis natus est.

si nulla prouidentia est, cur imbres cadunt, [*](EPITOME 4—7] c. 31, 1. ) [*](AUCTORES § 16-21 (Epicums)] frg. 370 (p. 249, 10). 10] cf. Lner. V 195-234 (cf. II 180 s.). 16] cf. ibid. IV 822-857. ) [*](BBSHPVJ 1 pertinaciter B, pertinaces R pertinacirelrgo V2 stulti B \'modo1 B3 2 adferunt B1, in ras. auserunt (sic) corr. B3 5 ueluti SH iniquitate H sire\' H7 7 rsibi\' H* defendum V 8 errores et (exp. m. 3) B extricabiles H conclusit P, non iecit V 9 tam (ante disposite) om. V1, et 8. I. V2 disponite V 10 dispositio] ratio B, dispotio P, i pMitio i disputatio (corr. m. 2) V 12 reprehenderat R 13 refelleret S, refellera (sic corr. m. 2) V facileeostenderem (ult. e del. un. 3) B 15 prudenter SH ornata RSHV 16 membra in mg. P1 19 ad (ante audiendum) om. H nee (ante lingua; P 21 essent B1 (n del. B3) R loqui post audire posui, ante uidere BRSHV, qui loqueretur uideret audiret ambularet P 2*2 usus P nata sunt om. SH 23 inbres B fruges] frigor H )

232
fruges oriuntur, arbusta frondescunt? non inquit animantium causa ista fiunt, quoniam prouidentiae nihil prosunt, sed omnia sua sponte fieri necesse est.

j unde ergo nascuntur aut quomodo fiunt omnia quae geruntur non est inquit prouidentiae opus: sunt enim semina per inane uolitantia, quibus inter se temere conglobatis uniuersa gignuntur atque concrescunt.