Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi philosophia uitam posset instruere, nulli alii nisi philosophi essent boni et qui eam non didicissent, essent omnes semper mali.
cum uero innumerabiles exsistant et semper extiterint qui sint aut fuerint sine ulla doctrina boni, ex philosophis autem perraro fuerit qui aliquid in uita fecerit laude dignum, quis est tandem qui non uideat eos homines uirtutis, qua ipsi egent, non esse doctores?
nam si quis mores eorum diligenter inquirat, inueniet iracundos cupidos libidinosos adrogantes proteruos et sub obtentu sapientiae sua uitia celantes, tum domi facientes ea quae in scolis arguissent.
mentior fortasse accusandi gratia: nonne id ipsum Tullius et fatetur et queritur? quotus quisque inquit philosophorum inuenitur qui sit ita moratus, ita animo ac uita [*](AUCTORES 22] Tusc. II 4, 11. ) [*](BRSHPVJ 1 putet Rl rationes P 2 omnia illa in mg. V 3 athoc B 4 itaqu*e (a er.) B, igitur H una H 5 et (ante caelesti) om. P 6 nam om. R falsa] fallax P uaria] fit uaria P 7 contnrt-ia1 Fl 8 mondi F1 una] uni P1, corr. Ps 9 est] fuerit P 10 id om. S singulare* (m er.) H 11 filosophiam B instituere H 12 qui eam] quia S eam (e in ras. ex 1 uel 2 litt., fort. n, m. 3) B 13 semper om. H exsistant B, existant cett. et semper] semper B, semperque SH 14 extiterintrq.1 B1, extiterunt V aut] aut qui P aut fuerint om. H illa H 15 fuerint S 16 non om. H eos om. B omnes SP 17 qu*a (i er.) P in mores P1 (in del. Ps) V, fort. recte eorum mores S 18 inueniat PF1 adrogantis V1 19 proterbos B, propter nos RHar et] et qui B ojbitentu B3 celantes] celetes F1 20 cum P faciunt P scholis BPV arguunt P 21 fortesse P1, corr. P3 non V; malim (at> nonne et om. H 22 quotis (1 ras. ex u) H; quotus enim Cic. 23 in ita (ante moratus) it add. B3 alt. ita] tamen B )
Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit: tantum abest ut ego magistram putem esse uitae philosophiam beataeque uitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros uiuendi quam plerisque qui in ea disputanda uersantur. uideo enim magnam partem eorum qui in schola de pudore (et) continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus uiuere.
item Seneca in Exhortationibus plerique inquit philosophorum tales sunt, diserti in conuicium suum. quos si audias in auaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes: adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa. quos non aliter intueri decet quam medicos, quorum tituli remedia habent, puxides uenena.
quosdam uero nec pudor uitiorum tenet, sed patrocinia turpitudini suae [*](AUCTORES 8] frg. 46 Halm. 15] frg. 18. ) [*](BRSHPVJ 1 suam Ctc., om. C, disciplinam ueram P 2 suae scientiae B legum (u ex e) R uitae om. V 3 optemperet BPV ipsi e U is codd. Cic. suis pareat codd. Cic. 4 alio1»\' P3 tanta leuitate et iactatione (corr. m. 2) V laeuitate B ivt1 P3 iis Cic., his BBSH, om. P, tois V* 5 p*ecuniae (a er.) B alios gloriae] gloriae non nullos Cic. 6 libirdilnum V2 at H uitiis P 8 ita om. H describit S ego om. V 9 uitae putem (om. esse) SH filosofiae R 10 nulli*s (u er.) R existimem om. H 11 magistris BH, magisterio (magistros RI) B2 recte uiuendi H ple- I do risque lJfJr (s er.) P1, s exp. Pif disputanda (corr. m. 2) V 13 quod P\', corr. Pl scola SHV et add. edd., de H 14 argumtissime V 15 exorationibu? V instituit V1, s. I. i inquit V2 16 sunt] sunt ut sint H disserti Bar (pr. s er.) V 17 rsi\' B* 18 perorant R, perorantis V indicium] professionis indicium SH, indicium suum P professos om. H, pfesso VI, aefesSorsl V2 19 quos] quos nos P 21 pyxides BSV, pixydes P 22 patrocinia* (e er.) B turpitudini╵s╵ R1?, turpitudinis SH, turpitudine VI, -nirsl V2 )
— faciet sapiens inquit idem Seneca etiam quae non. probabit, ut etiam ad maiora transitum inueniat, nec relinquet mores bonos, sed tempori aptabit, et quibus alii utuntur in gloriam aut uoluptatem, utetur agendae rei causa.