Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

deinde paulo post: omnia quae luxuriosi faciunt quaeque inperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo eodemque proposito. atquin nihil interest quo animo facias quod fecisse uitiosum est, quia facta cernuntur, animus non uidetur.

Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo. quod flagitium grauis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii a Laide haberentur.

o praeclara et bonis imitanda sapientia! huic uero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? aliquid inter se ac perditos interesse dicebat, scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. in quo tamen sapientior meretrix fuit:

quae philosophum habuit pro lenone, ut ad se omnis iuuentus doctoris exemplo et [*](EPITOME 10 ss.] cf. c. 34, 7. ) [*](AUCTORES 1] frg. 19. 6] frg. 20. § 15] ad Senecae Exhortationes refert Rossbachius, de Senec. phil. libror. recens. et emend. p. 45 s. ) [*](EXPLLATOEES ss. nihil interest — uidetur] Ps.-Seneca de moribus 3; prouerbia 10. 11 (Publil. Syr. ed. Woelfflin pag. 91). ) [*]( e BRSHPV] 1 figunt P faciat (corr. m. 2) V 2 sapiens inquit edd., inquit sapiens C etiam] enim H probauit BRP 3 inueniat (iat ex it) P 4 bonos mores R tempora H temporaplabit sic V et] ut V 5 in gloriam aut uoluntatem (sic) utetur (corr. m. 2) in mg. V gloria S agendae (vt ex a m. 2) H, agende (. m. 3) P 6 causam B luxoriosi PF1* (-si ex -se) 8 eodemque] eodem uero R, eodem quae H ad H, atquin (ex-p. m.3?)\\P 9 facies P quod1 F1 anini (\'i.e.us m.2) V • 5 10 cireng quorum F1, supra quorum add. 1x giorum V1 laide V, insequ. quoque locis supra i litt. erasa 11 grauiter P 12 ut diceret om. B et om. BVl et ceteros — interesse om. R 13 laudis B laudem Bl, corr. B3 14 a om. B1 (s. I. Bs) V laude Bl, corr. Bs a Laide] al.ade (i er.) H laberentur Bl, corr. B3 15 uiro (i ex e) P3 discederent P1, de del. Ps 16 post meretricem s. I. ab eo qui R1 aliqui id H 18 tamen V, plane BHP, om. H, sane S meretrix sapientior SH quae] quae sirtf Fl 19 prole nonne H, pro leno PT1, ne s. I. add. P3? V2 )

224
auctoritate corrupta sine ullo pudore concurreret.

quid ergo interfuit quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, cum eum populus et riuales sui uiderent omnibus perditis nequiorem?

nec satis fuit ita uiuere, sed docere etiam libidines coepit ac mores suos de lupanari ad scolam transtulit disserens uoluptatem corporis esse summum bonum. quae doctrina exsecrabilis et pudenda non in corde philosophi, sed in sinu meretricis est nata.

nam quid ego de Cynicis loquar, quibus in propatulo coire cum coniugibus mos fuit? quid mirum si a canibus, quorum uitam imitantur, etiam uocabulum nomenque traxerunt?

nullum igitur m hac disciplina magisterium uirtutis est, cum etiam illi qui honestiora praecipiunt, aut non faciant ipsi quae suadent aut si faciunt, quod raro accidit, non disciplina eos ad rectum, sed natura producat, quae saepius etiam indoctos inpellit ad laudem.