Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Aristippo Cyrenaicorum magistro cum Laide nobili scorto fuit consuetudo. quod flagitium grauis ille philosophiae doctor sic defendebat, ut diceret multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse, quod ipse haberet Laidem, alii a Laide haberentur.
o praeclara et bonis imitanda sapientia! huic uero liberos in disciplinam dares, ut discerent habere meretricem? aliquid inter se ac perditos interesse dicebat, scilicet quod illi bona sua perderent, ipse gratis luxuriaretur. in quo tamen sapientior meretrix fuit: