Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
— faciet sapiens inquit idem Seneca etiam quae non. probabit, ut etiam ad maiora transitum inueniat, nec relinquet mores bonos, sed tempori aptabit, et quibus alii utuntur in gloriam aut uoluptatem, utetur agendae rei causa.
deinde paulo post: omnia quae luxuriosi faciunt quaeque inperiti, faciet et sapiens, sed non eodem modo eodemque proposito. atquin nihil interest quo animo facias quod fecisse uitiosum est, quia facta cernuntur, animus non uidetur.