Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quicquam tamen explicare aut probare potuerunt ii qui uerum de anima sentiebant.
expertes enim diuinae huius eruditionis nec argumenta uera quibus uincerent adtulerunt nec testimonia quibus probarent. sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de uita beata nobis erit disserendum.
superest pars illa philosophiae tertia quam uocant Xoycxiav, in qua tota dialectica et omnis loquendi ratio continetur.