Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hoc uno beati esse in hac uita possumus, si minime beati esse uideamur, si fugientes inlecebras uoluptatum solique uirtuti seruientes in omnibus miseriis laboribusque uiuamus, quae sunt exercitia et corroboramenta uirtutis, si denique asperam illam uiam difficilemque teneamus, quae nobis ad beatitudinem patefacta est.

summum igitur bonum quod beatos facit non potest esse nisi in ea religione atque doctrina, cui spes inmortalitatis adiuncta est.

Res exigere uidetur hoc loco, ut quoniam docuimus in-\' mortalitatem esse summum bonum, id ipsum, inmortalem esse animam, conprobemus.