Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si enim uirtus diuitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, uoluptates ideo, quia breues, ergo et uitam fragilem breuemque ideo contemnit, ut solidam et perpetuam consequatur.

ipsa igitur cogitatio per ordinem gradiens et uniuersa considerans perducit nos ad eximium illut ac singulare cuius causa nascimur bonum.