Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cum igitur laboriosa haec et breuis uita non tantum hominum, sed etiam ceterarum animantium consensu magnum bonum esse ducatur, manifestum est eandem summum ac perfectum fieri bonum, si et fine careat et omni malo.
denique nemo umquam extitisset qui hanc ipsam breuem contemneret aut subiret (mortem) nisi spe uitae longioris. nam illi qui pro salute ciuium uoluntariae se neci optulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem uitae commodis praetulissent, nisi se inmortalitatem opinione ciuium consequi putauissent. qui tamenetsi nescierunt inmortalitatis uiam, res eos tamen non fefellit.