Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Si quaeritur quid sit propter quod nascimur, quid efficiat uirtus, possumus sic inuestigare. duo sunt ex quibus homo constat, animus et corpus. multa sunt propria animi, multa propria corporis, multa utrique communia, sicut est ipsa uirtus: quae quotiens ad corpus refertur, discernendi gratia fortitudo nominatur.

quoniam igitur utrique subiacet fortitudo, utrique proposita dimicatio est et utrique ex dimicatione uictoria: corpus quia solidum est et conprehensibile, cum solidis et conprehensibilibus confligat necesse est, animus autem quia tenuis est et inuisibilis, cum iis congreditur hostibus qui uideri tangique non possunt.

qui sunt autem hostes animi nisi cupiditates uitia peccata? quae si uicerit uirtus ac fugauerit, inmaculatus erit animus ac purus.

unde igitur colligi potest quid efficiat animi fortitudo? nimirum ex coniuncto et pari hoc est ex corporis fortitudine: quod cum in aliquam congressionem certamenque uenerit, quid aliut ex uictoria quam uitam petit? siue enim cum homine siue cum bestia dimices, pro salute certatur.

ergo ut corpus uincendo id adsequitur, ut non intereat, sic et animus, ut permaneat, et sicut corpus ab hostibus suis uictum morte multatur, ita superatus a uitiis animus moriatur necesse est.

quid ergo intererit inter animi et corporis dimicationem nisi quod corpus temporalem uitam expetit, animus sempiternam?