Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
labor ille magnus et difficultas et eluctatio aduersus mala, quibus haec uita plena est, aliquid magni boni pariat necesse est.
id uero quid esse dicemus? num uoluptatem? at nihil turpe ex honesto nasci potest. num diuitias? num potentatus? at ea quidem fragilia sunt et caduca. num gloriam? num honorem? num memoriam nominis? at haec omnia non sunt in ipsa uirtute, sed in aliorum existimatione atque arbitrio posita.
nam saepe uirtus et inuisa est et malo adficitur. debet autem id bonum quod ex ea nascitur ita cohaerere, ut diuelli atque abstrahi nequeat, nec aliter summum bonum uideri potest, quam si et proprium sit uirtutis et tale, ut neque adici quicquam neque detrahi possit.
quid quod in his omnibus contemnendis uirtutis officia consistunt? nam uoluptates opes potentias honores eaque omnia quae pro bonis habentur non concupiscere, non adpetere, non amare, quod ceteri faciunt uicti cupiditate, id est profecto uirtutis.
aliut ergo sublimius atque praeclarius efficit nec frustra his praesentibus bonis reluctatur, nisi quod maiora et ueriora desiderat. [*](BRHPVj 1 uitrÎ\'a V3 4 stereli Bl, sterele sic B* 5 et cluctatio (et s. l. Bs) BRPV, et luctatio H, idem coniecerat Halmius m. primam codicis B eluctatio secutus, reluctatio Buenemannus 6 magni om. P boni] mali VI, s. I. f boni F1 7 quod H dicimus H 8 ac H diuitiae B 9 potentatas, sed alt. a minus cert., R, potenta10 feuta et tu* in ras.) P, potestateis V 10 num honorem nuni memoria (sic) s. I. add. B3; eadem wrba tn. 1 in inf. mg. addiderat, sed nunc erasa sunt 11 *non (pr. n ex u) V 12 et inuisa est] quae est (sic) inuisa est B 13 id om. B ex om. VI, s. I. 1x ex F1 14 nequeratl B5 nec in mg. F* aliter (i add. m. 2) H suminum1 R2 15 uirtutis sit P et] sed H 16 nt neque] utq: II dici B1 (corr. B:I) II quic(quam) B pro quid quod euanuit, s. I. quin add. B3 17 contempnendis BHP, sic raro in B, saepe in cett. codd. officia (a ex o M. 2) P 18 potentias — concupiscere om. P eaquae HVac 19 concupiscere] cupere B 20 uirtutis Parrhasius, uirtus C 21 praeclartus H2 praesentibus] frequentibus H 22 eluctatur H maiore F1 et ueriora om. P )
non desperemus inueniri posse, modo uerset se cogitatio in omnia: neque enim leuia aut ludicra petuntur praemia.