Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
naturam hominis deus hanc esse uoluit, ut duarum rerum cupidus et adpetens esset, religionis et sapientiae. sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt omissa sapientia aut sapientiae soli student omissa religione, cum alterum sine altero uerum esse non possit.
cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quae illos docere poterat deos multos esse non posse, aut student sapientiae, sed ideo falsae, quia religionem summi dei [*]( 9 supra] c. 8, 4 8. ) [*](EPITOME c. 11 s.] c. 29. ) [*](BRHPY) 1 aliud utique R 2 terra R 3 procumbente V1 terra R procumbere] procumbe te (te add. m. 2) V ne] nec R, ona. P1 (add. P1) V ne si] nisi H quidem bis BI, pro expunx. B* 7 cognoscamus — caelestium om. BH sed] si P1 (sed P3) V, haud scio an recte, ut sit distinguendum sic si rationem — docui, religioni ergo eqs. 8 rerum in mg. V rcelestiuml P5 recognoscere H possimus (i ras. ex u H, ut uid. B) BH 9 eiusmodi] eius H cogitatio H sicuti R 10 quam] qua H suspicit H in terram prosternit H 11 humanitate Rac, corr. m. 1 ? 13 #deligenda fa ? er.) B, diligenda Px (pr. i in e corr. P3) V 14 generis humani R consensum H religionem — oportere] religione suscipio parcere H 15 exilaretur ut uid. B1, eaer*retur in ras. corr. B3 17 sed] et V 18 ideo] in eo Heumannus aut* * H 21 quiral B, ral m. 3? totum uerbum am.3 restitutum est reliquaerunt B, reli*querunt (n er.) H 23 qua V dei summi R )
sic homines qui alterutrum suscipiunt uitam deuiam maximisque erroribus plenam secuntur, quoniam in his duobus inseparabiliter conexis et officium hominis et ueritas omnis inclusa est.
miror itaque nullum omnino philosophorum extitisse, qui sedem ac domicilium summi boni reperiret.
potuerunt enim sic quaerere: quodcumque est summum bonum, necesse est omnibus esse propositum. uoluptas est quae adpetitur a cunctis, sed haec et communis est cum beluis et honesti uim non habet et satietatem adfert et nimia nocet et processu minuitur aetatis et multis non contingit; nam qui opibus carent, quorum maior est numerus, etiam uoluptate careant necesse est. non est igitur summum bonum, sed ne bonum quidem uoluptas.
quid diuitiae? multo magis: nam et paucioribus et plerumque casu et inertibus saepe et nonnumquam scelere contingunt et optantur ab iis qui eas iam tenent. quid regnum ipsum?
ne id quidem: non enim cuncti homines regnare possunt et necesse est uniuersos summi boni capaces esse.
quaeramus igitur aliquid quod propositum sit omnibus. num uirtus? negari non potest quin et bonum sit et omnium certe bonum. sed si beata esse non potest, quia uis et natura eius in malorum perferentia posita est, non est profecto summum bonum. quaeramus aliut.