Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

qui ergo philosophi uolunt animos omui metu liberare, tollunt etiam religionem et orbant hominem suo proprio ac singulari bono: quod est a recte uiuendo atque ab omni humanitate diiunctum, quia deus ut cuncta uiuentia subiecit homini, sic ipsum hominem sibi.

nam quid est cur idem ipsi disputent eo dirigendam esse mentem quo uultus erectus est? si enim nobis in caelum spectandum est nihil [*](A UCTORES 5 et quia. - nominatur] cf. Cic. de legg. I 7, 22 quae cum — sapientia. 8] ibid. I 8, 24. 19 idem ipsi] ibid. I 9, 26; de nat. deor. II 56, 140. ) [*](BBHPV] 1 est igitur edd. utrum P 2 siut] sunt HVac (ras. corr.) certe sunt religionis (-is ex -es) P experte*setquidem (i ? er., t ante q renou. m. 3) B experti R, experieutia, in mg. t expertia V 3 et quidem RH animalibus] aliquam animalibus P 4 tantummodo (exp. m. 1 2) P etiam] autem P, om. V 5 prorpalgalldam P3 et owi. V 6 quod om. V1, a. 1. t quod V3 7 post soli s. I. eidem R2 9 aliquam om. H 10 hominibus (h et i add. m. 3) P mansueta C 11 non etiamsi] notitiam si H etrilam ■ si V 12 habere codd. Cic. ex om. P 13 quod P1, d tkl. P3 effigitur P1 (corr. pSt) V ut] illud ut codd. t. Cic. is] si H sit] est H 14 recordetur] retortur V qui (corr. m. 2) V philosophos H omni. V 15 urbane ut uid. BI, ornant (sic) in ras. corr. B3 16 a om. H recto P1, corr. P3 17 diiunctum B, disiunctum cett. quira deus ut1 B3, quatenus (sed atenus in ras. et in tng. i quia deus m. 2) ut V 19 quod V 20 nihil] ad nihil H edd., sed cf. c. 8, 6; c. 16, 1 al. )

204
utique aliut quam ob religionem, si religio tollitur, nulla nobis ratio cum caelo est.

itaque aut eo spectandum est aut in terram procumbendum. in terram procumbere ne si uelimus quidem possumus, quorum status rectus est.

in caelum igitur spectandum est, quo natura corporis prouocat. quod si constat esse faciendum, aut ideo faciendum est, ut religioni seruiamus, a.ut ideo, ut rationem rerum caelestium cognoscamus.

sed rationem rerum caelestium cognoscere nullo modo possumus, quia nihil eiusmodi potest cogitando inueniri, sicut supra docui.

religioni ergo seruiendum est, quam qui non suscipit, ipse se prosternit in terram et uitam pecudum secutus humanitate se abdi-.

cat. sapientiores igitur inperiti, qui etiamsi errant in religione deligenda, tamen naturae suae condicionisque meminerunt.

Constat igitur totius humani generis consensu religionem suscipi oportere. sed quomodo in ea erretur explicandum est.