Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
iam illa quae sibi prospiciunt in futurum et cibos reponunt, habent utique prouidentiam. rationis quoque signa in multis deprehenduntur. nam quando utilia sibi adpetunt, malo cauent, periculum uitant, latibula sibi parant in plures exitus dispatentia, profecto aliquid intellegunt.
potest aliquis negare illis inesse rationem, cum hominem ipsum saepe deludant? nam quibus generandi mellis officium est, cum adsignatas incolunt sedes, castra muniunt, domicilia inenarrabili arte componunt, regi suo seruiunt, nescio an in his sit perfecta prudentia.