Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Summum igitur hominis bonum in sola religione est. nam cetera, etiam quae putantur esse homini propria, in ceteris quoque animalibus reperiuntur.
cum enim suas uoces propriis inter se notis discernunt atque dinoscunt, conloqui uidentur. ridendi quoque ratio apparet in his aliqua, cum demulsis auribus contractoque rictu et oculis in lasciuiam resolutis aut homini adludunt aut suis. quid coniugibus ac fetibus propriis? nonne aliquid amori mutuo et indulgentiae simile inpertiunt?