Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis et uitia a uirtutibus.

ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter [*](EPITOME 14-20] c. 22, 2 caelumque — adornasset. ) [*](EXPILATORES 18-20] Isidor. orig. XIII 4, 1. ) [*](B(G)RHPV] 1 septum BH 2 supra quaeret (sic) add. quent m. post. R 3 mundum e.c modum H2 6 oK. ad] ad se (exp. M. 2) F 7 arcanaea R 8 scies B 9 flas V, fort. rec<< 11 num B 14 ominium H 15 sublimes (exp. m.1 ?) P 16 fundauit terram P 19 scilicet sol (sic) P 20 micantia F\' a Tenebras incipit codtCM C pag. 31 (112) paene tota lecta 21 his quod est F \'Ms est H terram C 22 nisi oMt. C ∗e fa er.) P 23 superos B* superos et uitam] super uitam C et (ante uitam) om..P et (ante contra) e* JB, om. H 24 tantum H 25 quanto BG pf. a H, OM. e<M. oK. a om. BGPV 26 [ipsi] G terr** (as er., e 8. l. w. 2) r)

143
se diuersasque constituit, orientem scilicet occidentemque. ex quibus oriens deo adcensetur, quia ipse luminis fons et inlustrator est rerum et quod oriri nos faciat ad uitam sempiter- nam: occidens autem conturbatae illi prauaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat et quod homines faciat occidere atque interire peccatis.

nam sicut lux orientis est, in luce autem nitae ratio uersatur, sic occidentis tenebrae sunt, in tenebris autem mors et interitus continetur.

deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem, quae partes illis duabus societate iunguntur.

ea enim quae est soiis caiore nagranuor, proxima est et cohaeret orienti, at illa quae frigoribus ac perpetuo gelu torpet, eiusdem est cuius extremus occasus. nam sient contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori.

ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti, ut frigus tenebris, ita plaga septentrionalis occasui. quibus singulis partibus suum tempus adtribuit, uer scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hibernum. in his quoque duabus partibus, meridiana.