Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sciat igitur quam inepte faciat qui res inenarrabiles quaerat. hoc est enim modum condicionis suae transgredi nec intellegere quousque homini liceat accedere.

denique cum aperiret homini ueritatem deus, ea sola scire nos uoluit quae interfuit hominem scire ad uitam consequendam, quae uero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana.

essent. quid ergo quaeris quae nec potes scire nec si scias, beatior fies? perfecta est in homine sapientia, si et deum esse unum et ab ipso facta esse uniuersa cognoscat.

Nunc quoniam refutauimus eos qui de mundo et de factore eius deo aliter sentiunt quam ueritas habet, ad diuinam mundi fabricam reuertamur, de qua in arcanis religionis sanctae litteris traditur.

fecit igitur dens primum omnium caelum et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius dei conditoris. deinde terram fundauit ac subdidit caelo, quam homo cum ceteris animalium generibus incoleret. eam uoluit umore circumflui et contineri.

suum uero habitaculum distinxit claris luminibus et inpleuit, sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornauit. tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra; nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat e caelo: in quo posuit lucem perennem et superos et uitam perpetuam, et contra in terra tenebras et inferos et mortem.