Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et sane mu!tA enumerari possunt digna miraculo, in primis illut, quod Attus Na-uius.summus augur cum Tarquinium Priscum moneret, ut nihil noui facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis eius eleuans fidem diceret ut consultis auibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, adfirmaretque Nauius posse, \'cape igitur* inquit \'hanc cotem eamque nouacula dissice\'. at ille incunctanter [*](EPITOME 13-18] c. 22, 1. ) [*](AUCTORES § 7. 9 s. 12. 20 s.] cf. Minuc. Fel. c. 7, 3. § 8] ex - Vakr. Max., cf. PpitomM Paridis I 4, 1 ft Nepotiani I 4. 2 (cx Liu. I 36). ) [*](B(G)RSHPV] 1 si OM. B 2 pst] et P\', corr. P2 G aliis] illis Hartelius 7 fallit] eos fallit B 9 dpsi(puer)int S, desipierint H 10 ut] b et SH 12 damus H 13 dispositio H a] a⌜b⌝ B\', ad H 15 nam om. H 17 docui P 19 numerari B 20 attius BS, actus H nMaios B summus ow. B 21 noui otM. R incipere⌜t⌝ B3 22 el*puans (a uel u er.) B post fidem .3 uel 4 litt. er. H 23 utmm H possit P 24 Mpnius B accipe B bane inquit (t ex d m. 3) P 25 ab H[aa]c ctoto]m incipit codicis <? pag. 23 (116), CMtMS in t«rs<. 1. 28 — 31 pleraque ky poterant meamque B dissice C\', nisi quod [d]isic(e) C illa S)
deinde illut, quod Castor et Pollux bello Latino aput lacum Iuturnae uisi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum quae iuncta fonti erat sua sponte patuisset.
idem bello Macedonico equis albis insidentes Publio Vatieno Romam nocte uenienti se obtulisse dicuntur nuntiantes eo die regem Persen uictum atque captum: quod paucis post diebus litterae Pauli uerum fuisse docuerunt.
illut etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae Muliebris non semel locutum esse traditur, item Iunonis Monetae, cum captis Veiis unus ex militibus ad eam transferendam missus iocabundus ac ludens interrogaret utrumne Romam migrare uellet, uelle respondit.