Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quare cum sapere id est ueritatem quaerere omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt qui sine ullo iudicio inuenta maiorum probant et ab aliis pecudum more ducuntur.
sed hoc fallit, quod maiorum nomine posito non putant fiprt posse ut aut ipsi plus sapiant, quia minores uocantur, aut illi desipuerint, quia maiores nominantur.
quid ergo inpedit quin ab ipsis sumamus exemplum, ut quomodo illi quae falsa inuenerant posteris tradiderunt, sic nos qui uerum inuenimus posteris meliora tradamus?
Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio, \' sed a scientia uenit: quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus, eos ipsos quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse et prodigiis et somniis et auguriis et oraculis.