Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid quod argumentum iliud, quo colligunt uniuersa caelestia deos esse, in contrarium ualet? nam si deos idcirco esse opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet.

ceterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur sicut anima-ntes in terra, quarum quia liberae sunt uoluntates, huc atque illuc uagantur ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur.