Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nos uero et quidem constanter negamus ac uos, o philosophi, non solum indoctos et inpios, uerum etiam caecos ineptos deliros probamus, qui ignorantiam inperitorum uanitate uicistis. illi enim solem atque lunam, uos etiam sidera deos putatis.

tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras ac templa singulis erigamus, ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus aduocemus: nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos aceruatim colere debemus.