Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam cum multa dixisset quae ad euersionem religionum ualerent, ait tamen non esse illa uulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat.
quid eo facias, qui cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides inpingat, ut populus omnis offendat, ipsi sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur quos patitur errare nec de se ipso qui alienis accedit erroribus nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum ceteris quos liberare ut prudentior debuit et ipse capiatur. [*](AUCTORES 15] de nat. deor. frg. 1. ) [*](BRSHPV] 1 uellitis HV1 contemneritis SI 2 statum H quo V, ut cett., cf. VII 14,6 3 possitis BP 4 caluare 8 5 quia] quae H facta H uoluptatem H, uuluptatis P1, corr. P2, uoluutates V 6 ⌈ipsum⌉ P2 8 adiudicabit B, adiudicauerit R 9 prodeest B 11 nihil∗ominus (11 er.) P, nihil homin\' (n\' add. m.2) V tamen om. B 12 iis R1, om. B, uis R2SHPV prauitare ut uid. B\', in ras. corr. B2 prestare V 13 intellegant V false R1, falsa* (s er.) H 14 dixissent (exp. m.2) P a diuersionem P1 (corr. P2) V uersiouem S, ⌈e⌉uersionem H 15 suscepta. S 16 public*e (a er.) B ei in ras. ex eo B3, de (a. l. m. 2) eo 1ł edd. 17 factas P se (ante seutiat) a. 1. B3 ipse] se ipse codd. recent. et edd. 19 mercatur R1 20 ue S alienis] de alienis H accedit (exp. m. 3) B, acceudit H 21 sapientia P1, carr. P2 22 prudentes P1, corr. m. 1 et 2 23 prudentior∗ H et om. P )
quin potius si quid tibi, Cicero, uirtutis est, experire populum sapientem. digna res est ubi omnes eloquentiae tuae exersas non enim uerendum est ne te in tam bona causa deciciatdeficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter decendistidefendisti.
sed nimirum Socratis carcerem times ideoque pattoruiumpatrocinium ueritatis suscipere non audes. at mortem ut saprettssapiens contemnere debuisti, et erat multo pulchrius ut ob benedicta potius quam ob maledicta morerere, nec plus tibi laudis Philippicae adferre potuerunt quam discussus error geueris humani et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione reuocatae.
sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris.
quid igitur profuit uidisse te ueritatem, quam nec defensurus esses nec secuturus? sed libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt: quanto magis uulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet animisque puerilibus spectat omnia, oblectatur friuolis et specie simulacrorum capitur nec ponderare secum unam quamque rem potest, ut intellegat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est!
nec mirandum est si deum non uideat, cum ipsi ne hominem quidem uideant quem uidere se credunt. hoc enim quod oculis subiectum est non homo, sed hominis receptaculum est: cuius qualitas et figura non ex liniamentis uasculi quo continetur, sed ex factis ac moribus peruidetur.
qui [*](BRSHPV] 1 qui⌊n⌋ V2 si om. V 2 re* (s er.) B ubi] ut S 3 ue∗∗rendum (ne ? er.) P supra te add. tibi R2 bona causa 8 bono P1, corr. P2 4 alias P1, mal*as P2 5 defendisti* (s er.) H sed] et H C ad V 8 ⌈ob⌉ B morerere R, morte morereris B, morereris SH, morere⌈re⌉ P, morere V 9 laudes (e ex i) P2 10 tua* (m er.) B dispositione BH 11 sapientes H, sapient⌊ae⌋ sic V 12 errorem (exp. m. 2) R 13 te om. H uenerari] adorare uenerari H 14 ii RI, hii B, hi R2SHPV 16 sed] si B ii R1, hii BPV, hi R2SH 17 errare se] t\\rrari RV 18 expectat B 19 fribolis BRIH, friuulis V 21 quod] quia quod R quia om. R 22 est codd. recent. et eM., esse C uideant H, fort. recte 23 ipsi i. e. idem, cf. Sittelium, die lok. Verschied. d. lat. Spr. pay. 115 quem] quo P1, corr. P2, quam V1 credunt Y, credant cett. 25 liniamentis C uasculh (s er.) P 26 facta R ac] ex R, et P)
quos homines idem ille philosophus ac poeta grauiter accusat tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad ueneranda se terrena prosternant. ait enim:
aliut quidem ille cum haec diceret, sentiebat, nihil utique colendum esse, quoniam dii humana non curent.
- et faciunt animos humiles formidine diuum
- depressosque premunt ad terram.