Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique alio loco religiones et cultus deorum inane esse officium confitetur:
quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos auocari atque in terram premi, sed nihil aliut quam caelestia cogitare.
- nec pietas ulla est uelatum saepe uideri
- uertere se ad lapidem atque omnis accedere ad aras
- et procumbere humi prostratum et pandere palmas
- ante deum delubra nec aras sanguine multo
- spargere quadrupedum nec uotis nectere uota.
inpugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas, sed non est inducta uera, quia qualis aut ubi esset ignorabant.
itaque sic habuerunt tamquam nulla esset omnino, quia ueram non poterant inuenire, et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem [*](EPITOME 4-9] c. 20, 4. ) [*](AUCTORES 8 s.] Lucr. VI 52 s. 13 ss.] V 1198 ss. ) [*](BRSHPV] 2 corporibus H dediderant HI 4 corporis H illo om. SH 5 ac] et S 6 ratione S 7 prosternunt SH, ait enim] \'ut\' ait B2 10 aliut - non curent eicit Volkmannus, obseruat. misc. 1872, pag. 14 dicere S utique nichil S 13 est uelatum] est uulgatmn BR; uelatumst codd. Lucr. 14 uertere se ut uid. in uerteris corr. m. 2, tunc restituit eadem man. R, ueteres se S, ue⌈r⌉tere se P; uertier codd. Lucr. lapides SH omnes BHP 15 et] nec codd. Lucr. prostratu S 16 delubra deum B neque B 17 quadru, om. pedum, sed spat. relict. S necte∗re (r er.) R 18 sic assa ( ⌣ P2V2) PV sublimes (e ex i) B 19 aduocari S praemi∗ (i er.) B 22 qaales P1, corr. P2 23 potuerant H 24 eodem P )
nam isti fragilium cultores quamuis sint inepti, quia caelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent et habere ueniam possunt, qui summum hominis officium etsi non re ipsa, tamen proposito tenent, siquidem hominum atque mutorum uel solum uel certe maximum in religione discrimen est.
hi uero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto sunt facti stultiores, quod esse aliquam ueram non putauerunt.
itaque quoniam facilius cst de alienis iudicare quam de suis, dum aliorum praecipitium uident, non prospexerunt quid ante pedes suos esset.
in utraque igitur parte et summa stultitia inuenitur et odor quidam sapientiae, ut possis dubitare quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt an eos qui nullam.
sed ut dixi uenia coucedi potest inperitis et qui se sapientes non esse fateantur: iis uero non potest, qui sapientiam professi stultitiam potius exhibent.
non sum equidem tam iniquus, ut eos putem diuinare debuisse ut ueritatem per se ipsos inuenirent, quod ego fieri non posse confitear, sed hoc ab iis exigo quod ratione ipsa praestare potuerunt.