Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam deus, ut m principio docui, neque nomine, cum solus sit, eget neque angeli, cum sint inmortales, dici se deos aut patiuntur aut uolunt: quorum. unum solumque officium est seruire nutibus dei nec omnino quicquam nisi iussu facere.

sic enim mundum regi a deo dicimus ut a rectore prouinciam: cuius apparitores nemo socios esse in regenda. prouincia dixerit, quamuis illorum ministerio res geratur.

et hi tamen possunt aliquid praeter iussa rectcris per ipsius ignorantiam, quae est condicionis humanae: ille autem praeses mundi et rector uniuersi, qui scit omnia, cuius diuinis oculis nihil saeptum est, solus habet rerum omnium potestatem nec est in angelis quicquam nisi parendi necessitas.

itaque nullum sibi honorem tribui uolunt, quorum honor omnis in deo est, illi autem qui desciuerunt a dei ministerio, quia [*]( 9 ut in priucipio docui] 16,4 s.; 7, 5—8. EPITOME 5 s. 8 s.] c. 23,4. ) [*](EXPILATORES 1] cf. Augustin. de ciu. dei X 9 (pag. 415,13); Isidor. orig. VIII 9, 9. ) [*](BRpHPV] 1 u edd., hii JB, hi ceM. maleficio H post cum add. autem B3 2 suos P scient JEf, Pient F 3 sancti*s (ṡ er.) B p\'or\'ro H2 ingesti V -i ut turbcut] obturbant D\', corr. B3 5 offundant (pr. u ex o Mt. jf, a ex u Mt. 2) B 6 caelestis B 7 sunt B dominus ow. Zf 8 mcn- \'ti\'tis P2, metitis (~ m. 2) V 10 neque] qui neque H homine F\' eget cum solus sit P 11 immortales (e ex i Mt. 2) P \'dici se deos\' B3 13 iussum B, iussi F; an eius iussu? regi mundum H 14 decimus V uemo] immo B m socios del. oc B2, socios eius R 15 dixerim B 16 gerantur B hii BP tamen et P 17 illo P 18 parens JS, praesens H uniuersitatis B scit] fecit B 19 sęptum V, septum ccK. rerum omnium] rerum \'cum\' (s. l. M. 3) filio suo omnium P 20 \'in\' B3 21 omnis ont. F 22 est, illi] est per angelos refugas fieri prodigia responsa in templis dari nocentes plerumque puniri ut his monstris atque terroribus adhibitis ipsi dii putcntur illi P quiw B3 )

169
sunt ueritatis inimici et praeuaricatores dei, nomen sibi et cultum deorum uindicare conantur, non quo ullum honorem desiderent — quis enim perditis honor est? — nec ut deo noceant, cui noceri non potest, sed ut hominibus: quos nituntur a cultu et notitia uerae maiestatis auertere, ne inmortalitatem possint adipisci, quam ipsi sua nequitia perdiderunt.