Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

offundunt itaque tenebras et ueritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint, et ut facile inliciant, in templis se occulunt et sacrificiis omnibus praesto adsunt eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines fidem commodent simulacris diuinitatis ac numinis.

inde est quod ab augure lapis noua-cula incisus est, quod Iuno Veiens migrare se Romam uelle respondit, quod Fortuna Muliebris periculum denuntiauit, quod Claudiae manum nauis secuta. est, quod in sacrilegos et Iuno nudata et Locrensis Proserpina. et Ceres Milesia uindicauit et Hercules de Appio et Iuppiter de Atinio et Minerua. do Caesare, hinc quod serpens urbem Romam pestilentia liberauit Epidauro accersitus.

nam illuc daemoniarches ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est, siquidem legati a.d eam rem [*](EPITOME 1-8] c. 23, 4. 9 sic - ueniret. 6-11] c. 23, 7 iu templis — credant. 14 (sacrilegos)] c. 23, 9. 17 s. serpens — in figura. sna] cf. c. 22, 3 (serpens — ministris). 6. ) [*](AUCTORES 11-16 ab augure — de Caesare] cf. supra c. 7, 8—22. 16-170, 1] cf. Valer. Max. (et epit. Paridis) I 8, 2. ) [*](EXPILATORES § 11] cf.Augustin.de ciu. dei X 16 (p. 427,27-32). ) [*](BRpHPV] 1 alt. et in ras. B3, s. !. F 2 quo (b w ras. ex a ?) B3, quo* (d er.) H 3 deum HPV 4 \'ut\' B3 5 notitia* (e er.) V magestatis F, sic saepius possent JBF\', e in i corr. V2 6 qua H offendunt F* 7 ueritatis R deum H ne] et jP, \'nc V2 8 inliceant B occultunt (corr. m.2) V 9 sunt B 11 nugure] haruspice B lapjjs Fx 12 quod\' B3 ueiensis B, uegiens H 13 mulieris H clauide F\', chu*dTe V2 15 lucrensis B herculis P 16 apioB antinio C&Bp. tM. 2) P minerue V1 de] e* (t er.) H hinc] hinc est H 17 serpens** (da er.) B pestilicentia V ex accersitus hoc arces***** B3 arcessitus H edd., sed c/\'. Valer. Max. (et Paridem) quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus 18 illud HV1 daemoniarches H, demon B\', demoiri\' B3, dcmomarches R, demoniaarches P, demonio arches V; c/\'. c. 14, 6; δαιμονιάρχης edd. 19 remissi JP\' (rẽmissi P2) F )

170
missi draconem secum mirae magnitudinis aduexerunt.

in oraculis autem uel maxime fallunt, quorum praestrigias profani a ueritate intellegere non possunt, ideoque ab ipsis adtribui putant et imperia et uictorias et opes et euentus prosperos rerum, denique ipsorum nutu saepe rem publicam periculis inminentibus liberatam, quae pericula et responsis denuntiauerint et sacrificiis placati auerterint.