Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cur ergo nihil horum fieri etiamnunc uidemus? \'quia semel fieri necessarium fuit ut animalia nascerentur; postquam uero esse coeperunt, concessa. his facultate generandi et terra parere desiit et temporis condicio mutata est.

o quam facile est redarguere mendacia! primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat ut coepit. nec enim sol et luna et astra. tunc non erant aut cum essent, meatus non habeba-ut ac non diuina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperat.

demue, quod si ita sit ut dicunt, esse prouidentiam necesse est, et in id ipsum incidunt quod maxime fugiunt.