Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed haec in ultimo libro pluribus: nunc ad hominis originem recurramus. [*]( 25 in ultimo libro] c. 14, 5 ss. ) [*](AUCTORES 17-24 (22 Epicurus)] cf. ad frg. 304 (p. 214, 26). ) [*](BRpHPV] 1 totu V, r<M. et a.!. corr. V2 quia] quamquam coMt. Thilo 3 nam] quam R 5 desiturum] esse desituram R 8 stcrelitate BV1 uel particulatim P 9 uel ei B qua B aut] ac RH, fort. recte 10 orbe H 11 qualem H iam in orbe (exp. M<. 3) B sub ex iu B3 factonte B, fetonte R 14 ∗u⌊n⌋us ex iustus ut Mtd. B3 15 nutu] datur B 16 potestatem P 18 accidere H accidit H aiiquando V 19 ut] et B* (corr. B3) H declararet H 20 potest R 21 post si eras. & V 23 iugrates (e M: i) B3 24 epicurus idem H eripiet] docet B, eripuit et B ad quia cf. indcem gramm. ut] et P 25 pluribus] pluribus eisequemur B percurramus P )
Aiunt certis conuersionibus caeli et astrorum motibus maturitatem quandam extitisse animalium serendorum, itaque terram nouam semen genitale retinentem folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse — de quibus Lucretius:
eosque cum maturuissent, natura cogente ruptos animalia tenera profudisse.
- crescebant uteri terram radicibus apti —
deinde terram ipsam umore quodam qui esset lacti similis exuberasse eoque alimento animantes esse nutritas. quomodo igitur uim frigoris uel caloris ferre aut uitare potuerunt aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus adstringeret? \'non erant\' inquiunt \'in principio mundi nec hiemps nec aestas, sed perpetua temperies et uer aequabile.