Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod quidem non faciunt in prosperis rebus. nam tum maxime deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis eius fruentes [*](EPITOME 2 s.] c. 20, 2 postquam — subiugauerunt. 6 ueri parentis sui] c. 20, 10 12 uero - deo] c. 20, 10. ) [*](B(G)RSHPVJ 1 dn̄m ex dem uel dom F2 2 terr⌈en⌉is B7 3 ab Animas incipit codicis G pag. 10 (50) paetie tola lecta 4 existimarent (is s. I. add. B7) BG 6 non om. S posseut (n s. I. add. B7) BG, posse (e in ras. m. 1?) S retinere BG cultu G 7 sic S 8 oportet expunx. tn. rec. S 10 ut add. P2 sola (a in ras. ex e ? m. 2) V debet B 11 neglegatur B2 (g ex e) SHPac (ras. corr.) V hominis S caecitatcm B2 13 aut S ei] ei praeponant B, 〈eipr〉aep[on]ant G, et H terra Px, corr. Ps 14 fuit] sit H impietate P1, corr. P1 15 numinis coni. Schoellius 17 quWm B3, en quam H 18 possunt HP 19 et (post nam) om. G 20 optantj et optant H * 21 ipsa ueritas Vac 22 inuiti⌈i⌉s H1 peccatoribus V1 23 in faciunt in desinit cod. G pag. 10 (56), sequitur pag. 11 (18) paene tota lecta tuum G, cum V1 24 hominis H ela*bitur (m er.) R)

97
honorem dare diuinae indulgentiae debent.

at uero si qua necessitas grauis presserit, tunc deum recordantur: si belli terror infremuit, si morborum pestifera uis incubuit, si alimenta frugibus longa siccitas denegauit, si saeua tempestas, si grando ingruit., ad deum confugitur, a deo petitur auxilium, deus ut subueniat oratur.

si quis in mari uento saeuiente iactatur, hunc inuocat, si quis aliqua ui adflictatur, hunc potius inplorat, si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus uictum precibus exposcit, deum solum obtestatur, per eius diuinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit.

numquam igitur dei meminerunt, nisi dum in malis sunt: postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum uero alacres ad deorum templa concurrunt, his libant, his sacrificant, hos coronant.