Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ignorant enim quae sit [*](B(G)RSHPV) ab initio libri incepit codicis G pag. 9 (55) in qua nihil legi poterat 5 **primo B esse om. B 6 hii (h s. I. B7) BS, hi HPV u∗rios (a er.) sic B 8 uitam BH 9 ne qua tamen SH His V 10 patefecit H omnis R1V 11 decep⌈t⌉i S1 crediderunt (-r S) SH 12 prauissimis SH 13 perseuerarint RPV, perseuerauerunt (-r̃ S) SH post-gestio enim hoc constantine imperator (imp R) RS; cf. Prolegomena. conuictis diis inanibus Heumannus, inanibus defendit Buenemaum coni. Epit. 20, 9 spretis inanibus; adde infra 5, 1 omissis insensibilibus et uanis 15 suspiciens V 17 tantopere RSHV dispiciant R 18 et nihili P, om. B, et nihil (nichil S) RSHV 20 cum B aut] ut P 21 totis H addicunt (i ras. ex u) H 22 sicienter (p er.) P inprudeuter B 23 incurrunt SH siut (exp. m. 2) P )

96
hominis ratio: quam si tenere uellent, in primis dominum suum agnoscerent, uirtutem iustitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suauitates non adpeterent, denique se ipsos magni aestimarent atque intellegerent plus esse in homine quam uidetur: cuius uim condicionemque non aliter posse retineri, nisi cultum ueri parentis sui deposita prauitate susceperint.

equidem sicut oportet de summa rerum saepenumero cogitans admirari soleo, maiestatem dei singularis quae continet regitque omnia in tantam uenisse obliuionem, ut quae sola debeat coli, sola potissimum neclegatur, homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos, ut uero ac uiuo deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit.

et tamen huic inpietati hominum posset uenia concedi, si omnino ab ignorantia diuini nominis ueniret hic error. cum uero ipsos deorum cultores saepe uideamus deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi ueniam sperare possint inpietatis suae qui non adgnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est?

nam et cum iurant et cum optant et cum gratias agunt, non Iouem aut deos multos, sed deum nominant: adeo ueritas ipsa cogente natura etiam ab inuitis pectoribus erumpit.