Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

His igitur tot ac tantis testibus conprobatur unius dei potestate ac prouidentia mundum gubernari, cuius uim maiestatemque tantam esse dicit in Timaeo Plato, ut eam neque mente concipere neque uerbis enarrare quisquam possit ob) nimiam et inaestimabilem potestatem.

dubitet uero aliquis an quicquam difficile aut inpossibile sit deo, qui tanta tamque mirifica opera prouidentia excogitauit, uirtute constituit, ratione perfecit, nunc autem spiritu sustentet, potestate moderetur, inexcogitabilis ineffabilis et nulli alii satis notus quam sibi?

unde mihi de tanta maiestate saepius cogitanti qui deos colunt interdum uideri solent tam caeci, tam incogitabiles, tam excordes, tam non multum a mutis animalibus differentes, qui credant eos qui geniti sint maris ac feminae coitu aliquid maiestatis diuinaeque uirtutis habere potuisse, cum Sibylla Erythraea dicat: ou

  1. οὐ δύνατ\' ἀνδρὸς
  2. ἑϰ μηρῶν μήτρας τε θεὸς τετυπωμένος εἶναι
  3. .