Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nunc interim nobis satis est quod dum honorare se uult et in caelo conlocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui deo semper adsistunt.
retrahant ergo se homines ab erroribus et abiectis religionibus prauis parentem suum dominumque cognoscant, cuius nec uirtus aestimari potest nec magnitudo perspici nec principium conprehendi. cum ad illum mentis humanae intentio et acumen et memoria peruenerit, quasi subductis et consumptis omnibus uiis subsistit haeret deficit nec est aliquid ulterius quo progredi possit.
uerum quia fieri non potest quin id quod sit aliquando esse coeperit, consequens est ut quoniam nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus, ideoque ab Apolline αἀτο- ϕυής, a Sibylla αὺτογενής et ἀγένητος et ἀποίητος nominatur. quod Seneca homo acutus in Exhortationibus uidit. nos inquit aliunde pendemus. itaque ad aliquem respicimus, cui quod est optimum in nobis debeamus. alius nos edidit, alius instruxit: deus ipse se fecit.. [*]( 1 in secundo libro] c. 14—1G. ) [*](AUCTORES 13 ab Apolline] cf. p. 25, 15. 14 a Sibylla] cf. p. 23, 18 et ad p. 24, 7. 15] frg. 15. ) [*](BRSHMPPV] 1 de utrisque — disseremus om. BRSHM nunc om. t PV 2 satis (om. est) m. 1, sat-es corr. rn. 1 uel 2 B, sat est P quordl P2 du honorare se uult in ras. V2 honorari codd. recent., edd. et] atque R 3 collocari codd. recent., edd. habet (t in eras. at ? m. 2) V et quomodo B 4 hi qui S retrahent B1, corr. B3 se ergo M se s. I. P2, 6 cognoscunt P aesjtimari ex exltimari m. 1 uel 2 B potesrtl H1 9 quae si PV consumtis R, consummatis PV uiis] suis HM substitist sic Rl, om. M 10 aliut B, aliud R quod R 11 fit M 12 e\'slt B2 quoniamj quo (~ m. 2) P illum] ipsum B 13 ante] autem M ideoque] ideoque (s. I. us er., i corr. m. 2) R αὐτο- ϕυής a] ΑΥΤΟΦΥƟHCA B, autosphoesa HM ΑΥΤΟΦΥΙЄC P uerbis graecis 13 s. interpretationes lat. add. in SP 14 a Sibylla om. P, abysilla V sibulla H ΑΥΤΟΓЄNNC S, autogeneses HM, ΑΥΤΟΓΗΝΗC P et om. RHMP ΑΓЄNNHTOC B, ArCIMTOC S et om. P ΚΑΙΑΠΟ- INTOC S, apotetheos H, apoete theos M, KAIA⌊Π⌋ΟΠΙΤΟC P, AHOOIIITOC V et ἀποίητος del. Strwtius, cf. ad p. 21, 7 15 exhortatiionibus uidit, V2 16 ab V1, in ras. curr. V2 17 in] id HM debeamus] animam debeamus B, debemus HM 18 instrucsit Bl, corr. B2 se om. SHM )