Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Homerus nihil nobis dare potuit quod pertineat ad ueritatem: qui humana potius quam diuina conscripsit. potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere conplexus est: sed tamen nihil dedit non a deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries, cum explanare ante debuerit chaos ipsum unde quando quomodo esse aut constare coepisset.
nimirum sicut ab aliquo artifice disposita ordinata effecta sunt omnia, sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo [*](AUCTORES 20; 15, 3] Hesiod. Theog. 116; 1. 22-35. ) [*](BRSMpPV] 1 conspicere (sp in ras. B3) BS were R1 dixit esse uatum P 3 nPOTOTONOC M ΠЄPIMHK〈ЄOC〉 B, IIЄPIMAKЄOC S, IIЄPIMЄKЄOC M, nHPlMHKCOC P 〈HЄ〉ΡΩC B, 1CPOC R, ΘЄPOC M CIOC R, CVIOC S, roc M interpretatio lat. in SP 8 ΘΑΝΑΤΟΙC S, AATANATOIC M, ΑΘ⌞A⌟NATOIC P 〈ΔΟ〉MON B, AOMON SM ΑΦЄICON M interpretatio lat. in P 9 ex M deducente B, docente M 10 potentiam M 12 neque] denique P 14 egeret Bl, eg⌞u⌟erit B3, genuerit SM auctorem B1 (m del. B3) SM 16 adsignat et] adsignans M 18 conscribsit BRV, sic pUrumque b pro p B, raro cett. potuit om. M 21 ante om. M 22 achaos R, cahos P esset B, esse e M 24 effectaj facta B sicu (ut er.) R matieriem R factam BS )
sed refugit hoc ille, dum horret incognitam ueritatem. non enim Musarum instinctu sicut uideri uolebat in Helicone carmen illut effudit, sed meditatus uenerat ac paratus.