Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nostrorum primus Maro non longe afuit a ueritate, cuius de summo deo, quem mentem ac spiritum nominauit, haec uerba sunt:
- principio caelum ac terras camposque liquentis
- lucentemque globum lunae Titaniaque astra
- spiritus intus alit totamque infusa per artus
- mens agitat molem et magno se corpore miscet.
ac ne quis forte ignoraret, quisnam esset ille spiritus qui tantum haberet potestatis, declarauit alio loco dicens:
- deum namque ire per omnis
- terrasque tractusque maris caelumque profundum;
- hinc pecudes armenta uiros genus omne ferarum,
- quemque sibi tenuis nascentem accersere uitas.
Ouidius quoque in principio praeclari operis sine ulla nominis dissimulatione a deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem uocat, mundum fatetur instructum.