Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. nisi enim singularum partium potestas ad unam prouidentiam referatur, non poterit summa ipsa constare, uno quoque nihil curante amplius quam quod ad eum proprie pertinet, sicut ne res quidem militaris nisi unum habeat ducem atque rectorem.
quodsi in uno exercitu tot fuerint imperatores quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies uno quoque periculum recusante nec regi facile aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diuersitate plus noceant quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio nisi unus fuerit ad quem totius summae cura referatur, uniuersa soluentur et conruent.